monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 94
{XLIII} nunc e scombro pisce laudatissimum in Carthaginis spartariae cetariis - sociorum id appellatur -, singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos. nec liquor ullus paene praeter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et Mauretania Baeticaeque etiam Carteia ex oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud utiles. laudantur et Clazomenae garo Pompeique et Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii, iam vero et Delmatia. -